Lütkemann, Joachim: Der frommen Kinder Gottes Zeitliches Leiden und ewige Herrligkeit ... Braunschweig, 1654.
In spem non dubiam vitae
melioris & aevi Alterius, posthac non moritura, cadit. Hoc Deus o facias
moestos meminisse, domumque Afflictam patria protege quaeso manu. Squalentem
Viduum vivo soiamine fulci, Pectore ut infracto vulnera vasta ferat.
Johannes Casparus Domhardi S. S. Theol. cultor. SI mihi perpetuos fas est indicere luctus, Ac fletu longos continuare dies: Officium facile est, geminis quod manibus unus Debeo, nec pietas est gravis illa mihi. Adsuescent oculi lacrymis ultroque resultans Raucescet querulis vox miseranda sonis. Emittent meros fluitantia lumina rivos, Ac docilis feriet pectora moesta manus, Dum carae matri, facio dum justa sorori, Et dolor in duplici vulnere major inest. Sed neque credibile est, ipsos ca poscere manes, Nec pietas justum nescit habere modum. Adde quod aethereas teneat feliciter arces Propositum lethi qui bene transit iter. Tu quoque dum nostra es, Soror o dulcissima faustas Non dubitavisti prompta subire vices. Hinc tibi coelestis veniunt consortia vitae, Et nov a sidereis sedibus hospes ades. Ergo gravem ratione licet compescere luctum Nec stolide in tantum relligiosus ero. Sit tibi terra levis Matrique; ut rite sequamut Optabo, qvum nos proximus ordo vocat.Supremo honori ac memoriae & Sororis & Matris, dilectissimorum in terris capitum, quae unius quatridui intervallo ambae, haec Hamburgi, illa Brunsvigae, in Domino nuper obdormiverant, Elegos hosce quo poteram animo parabam in Acad. Julia Sebastianus Hackman.
In spem non dubiam vitae
melioris & aevi Alterius, posthac non moritura, cadit. Hoc Deus ô facias
moestos meminisse, domumque Afflictam patriâ protege quaeso manu. Squalentem
Viduum vivo soiamine fulci, Pectore ut infracto vulnera vasta ferat.
Johannes Casparus Domhardi S. S. Theol. cultor. SI mihi perpetuos fas est indicere luctus, Ac fletu longos continuare dies: Officium facile est, geminis quod manibus unus Debeo, nec pietas est gravis illa mihi. Adsuescent oculi lacrymis ultroque resultans Raucescet querulis vox miseranda sonis. Emittent meros fluitantia lumina rivos, Ac docilis feriet pectora moesta manus, Dum carae matri, facio dum justa sorori, Et dolor in duplici vulnere major inest. Sed neque credibile est, ipsos ca poscere manes, Nec pietas justum nescit habere modum. Adde quod aethereas teneat feliciter arces Propositum lethi qui bene transit iter. Tu quoque dum nostra es, Soror ô dulcissima faustas Non dubitavisti prompta subire vices. Hinc tibi coelestis veniunt consortia vitae, Et nov a sidereis sedibus hospes ades. Ergo gravem ratione licet compescere luctum Nec stolide in tantum relligiosus ero. Sit tibi terra levis Matrique; ut rite sequamut Optabo, qvum nos proximus ordo vocat.Supremo honori ac memoriae & Sororis & Matris, dilectissimorum in terris capitum, quae unius quatridui intervallo ambae, haec Hamburgi, illa Brunsvigae, in Domino nuper obdormiverant, Elegos hosce quo poteram animo parabam in Acad. Julia Sebastianus Hackman. <TEI> <text> <body> <div> <l><pb facs="#f0085"/> In spem non dubiam vitae melioris & aevi Alterius, posthac non moritura, cadit. Hoc Deus ô facias moestos meminisse, domumque Afflictam patriâ protege quaeso manu. Squalentem Viduum vivo soiamine fulci, Pectore ut infracto vulnera vasta ferat.</l> <p> <hi rendition="#i">Johannes Casparus Domhardi S. S. Theol. cultor.</hi> </p> <l>SI mihi perpetuos fas est indicere luctus, Ac fletu longos continuare dies: Officium facile est, geminis quod manibus unus Debeo, nec pietas est gravis illa mihi. Adsuescent oculi lacrymis ultroque resultans Raucescet querulis vox miseranda sonis. Emittent meros fluitantia lumina rivos, Ac docilis feriet pectora moesta manus, Dum carae matri, facio dum justa sorori, Et dolor in duplici vulnere major inest. Sed neque credibile est, ipsos ca poscere manes, Nec pietas justum nescit habere modum. Adde quod aethereas teneat feliciter arces Propositum lethi qui bene transit iter. Tu quoque dum nostra es, Soror ô dulcissima faustas Non dubitavisti prompta subire vices. Hinc tibi coelestis veniunt consortia vitae, Et nov a sidereis sedibus hospes ades. Ergo gravem ratione licet compescere luctum Nec stolide in tantum relligiosus ero. Sit tibi terra levis Matrique; ut rite sequamut Optabo, qvum nos proximus ordo vocat.</l> <p> <hi rendition="#i">Supremo honori ac memoriae & Sororis & Matris, dilectissimorum in terris capitum, quae unius quatridui intervallo ambae, haec Hamburgi, illa Brunsvigae, in Domino nuper obdormiverant, Elegos hosce quo poteram animo parabam in Acad. Julia</hi> </p> <p>Sebastianus Hackman.</p> </div> </body> </text> </TEI> [0085]
In spem non dubiam vitae melioris & aevi Alterius, posthac non moritura, cadit. Hoc Deus ô facias moestos meminisse, domumque Afflictam patriâ protege quaeso manu. Squalentem Viduum vivo soiamine fulci, Pectore ut infracto vulnera vasta ferat. Johannes Casparus Domhardi S. S. Theol. cultor.
SI mihi perpetuos fas est indicere luctus, Ac fletu longos continuare dies: Officium facile est, geminis quod manibus unus Debeo, nec pietas est gravis illa mihi. Adsuescent oculi lacrymis ultroque resultans Raucescet querulis vox miseranda sonis. Emittent meros fluitantia lumina rivos, Ac docilis feriet pectora moesta manus, Dum carae matri, facio dum justa sorori, Et dolor in duplici vulnere major inest. Sed neque credibile est, ipsos ca poscere manes, Nec pietas justum nescit habere modum. Adde quod aethereas teneat feliciter arces Propositum lethi qui bene transit iter. Tu quoque dum nostra es, Soror ô dulcissima faustas Non dubitavisti prompta subire vices. Hinc tibi coelestis veniunt consortia vitae, Et nov a sidereis sedibus hospes ades. Ergo gravem ratione licet compescere luctum Nec stolide in tantum relligiosus ero. Sit tibi terra levis Matrique; ut rite sequamut Optabo, qvum nos proximus ordo vocat. Supremo honori ac memoriae & Sororis & Matris, dilectissimorum in terris capitum, quae unius quatridui intervallo ambae, haec Hamburgi, illa Brunsvigae, in Domino nuper obdormiverant, Elegos hosce quo poteram animo parabam in Acad. Julia
Sebastianus Hackman.
Suche im WerkInformationen zum Werk
Download dieses Werks
XML (TEI P5) ·
HTML ·
Text Metadaten zum WerkTEI-Header · CMDI · Dublin Core Ansichten dieser Seite
Voyant Tools
|
| URL zu diesem Werk: | https://www.deutschestextarchiv.de/luetkemann_leiden_1654 |
| URL zu dieser Seite: | https://www.deutschestextarchiv.de/luetkemann_leiden_1654/85 |
| Zitationshilfe: | Lütkemann, Joachim: Der frommen Kinder Gottes Zeitliches Leiden und ewige Herrligkeit ... Braunschweig, 1654, S. . In: Deutsches Textarchiv <https://www.deutschestextarchiv.de/luetkemann_leiden_1654/85>, abgerufen am 05.08.2024. |


